7 Similis factus sum pellicano solitudinis ;factus sum sicut nycticorax in domicilio.
8 Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.
9 Tota die exprobrabant mihi inimici mei,et qui laudabant me adversum me jurabant :
10 quia cinerem tamquam panem manducabam,et potum meum cum fletu miscebam,
11 a facie iræ et indignationis tuæ :quia elevans allisisti me.
12 Dies mei sicut umbra declinaverunt,et ego sicut fœnum arui.
13 Tu autem, Domine, in æternum permanes,et memoriale tuum in generationem et generationem.