8 Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.
9 Tota die exprobrabant mihi inimici mei,et qui laudabant me adversum me jurabant :
10 quia cinerem tamquam panem manducabam,et potum meum cum fletu miscebam,
11 a facie iræ et indignationis tuæ :quia elevans allisisti me.
12 Dies mei sicut umbra declinaverunt,et ego sicut fœnum arui.
13 Tu autem, Domine, in æternum permanes,et memoriale tuum in generationem et generationem.
14 Tu exsurgens misereberis Sion,quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus :