24 Quam magnificata sunt opera tua, Domine !omnia in sapientia fecisti ;impleta est terra possessione tua.
25 Hoc mare magnum et spatiosum manibus ;illic reptilia quorum non est numerus :animalia pusilla cum magnis.
26 Illic naves pertransibunt ;draco iste quem formasti ad illudendum ei.
27 Omnia a te expectantut des illis escam in tempore.
28 Dante te illis, colligent ;aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate.
29 Avertente autem te faciem, turbabuntur ;auferes spiritum eorum, et deficient,et in pulverem suum revertentur.
30 Emittes spiritum tuum, et creabuntur,et renovabis faciem terræ.