2 Cantate ei, et psallite ei ;narrate omnia mirabilia ejus.
3 Laudamini in nomine sancto ejus ;lætetur cor quærentium Dominum.
4 Quærite Dominum, et confirmamini ;quærite faciem ejus semper.
5 Mementote mirabilium ejus quæ fecit ;prodigia ejus, et judicia oris ejus :
6 semen Abraham servi ejus ;filii Jacob electi ejus.
7 Ipse Dominus Deus noster ;in universa terra judicia ejus.
8 Memor fuit in sæculum testamenti sui ;verbi quod mandavit in mille generationes :