36 Et percussit omne primogenitum in terra eorum,primitias omnis laboris eorum.
37 Et eduxit eos cum argento et auro,et non erat in tribubus eorum infirmus.
38 Lætata est Ægyptus in profectione eorum,quia incubuit timor eorum super eos.
39 Expandit nubem in protectionem eorum,et ignem ut luceret eis per noctem.
40 Petierunt, et venit coturnix,et pane cæli saturavit eos.
41 Dirupit petram, et fluxerunt aquæ :abierunt in sicco flumina.
42 Quoniam memor fuit verbi sancti sui,quod habuit ad Abraham puerum suum.