10 Sedentes in tenebris et umbra mortis ;vinctos in mendicitate et ferro.
11 Quia exacerbaverunt eloquia Dei,et consilium Altissimi irritaverunt.
12 Et humiliatum est in laboribus cor eorum ;infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret.
13 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ;et de necessitatibus eorum liberavit eos.
14 Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis,et vincula eorum dirupit.
15 Confiteantur Domino misericordiæ ejus,et mirabilia ejus filiis hominum.
16 Quia contrivit portas æreas,et vectes ferreos confregit.