24 ipsi viderunt opera Domini,et mirabilia ejus in profundo.
25 Dixit, et stetit spiritus procellæ,et exaltati sunt fluctus ejus.
26 Ascendunt usque ad cælos, et descendunt usque ad abyssos ;anima eorum in malis tabescebat.
27 Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius,et omnis sapientia eorum devorata est.
28 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ;et de necessitatibus eorum eduxit eos.
29 Et statuit procellam ejus in auram,et siluerunt fluctus ejus.
30 Et lætati sunt quia siluerunt ;et deduxit eos in portum voluntatis eorum.