26 Ascendunt usque ad cælos, et descendunt usque ad abyssos ;anima eorum in malis tabescebat.
27 Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius,et omnis sapientia eorum devorata est.
28 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ;et de necessitatibus eorum eduxit eos.
29 Et statuit procellam ejus in auram,et siluerunt fluctus ejus.
30 Et lætati sunt quia siluerunt ;et deduxit eos in portum voluntatis eorum.
31 Confiteantur Domino misericordiæ ejus,et mirabilia ejus filiis hominum.
32 Et exaltent eum in ecclesia plebis,et in cathedra seniorum laudent eum.