6 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur,et de necessitatibus eorum eripuit eos ;
7 et deduxit eos in viam rectam,ut irent in civitatem habitationis.
8 Confiteantur Domino misericordiæ ejus,et mirabilia ejus filiis hominum.
9 Quia satiavit animam inanem,et animam esurientem satiavit bonis.
10 Sedentes in tenebris et umbra mortis ;vinctos in mendicitate et ferro.
11 Quia exacerbaverunt eloquia Dei,et consilium Altissimi irritaverunt.
12 Et humiliatum est in laboribus cor eorum ;infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret.