1 In finem. Psalmus David.
2 Deus, laudem meam ne tacueris,quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est.
3 Locuti sunt adversum me lingua dolosa,et sermonibus odii circumdederunt me :et expugnaverunt me gratis.
4 Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi ;ego autem orabam.