18 Et dilexit maledictionem, et veniet ei ;et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo.Et induit maledictionem sicut vestimentum ;et intravit sicut aqua in interiora ejus,et sicut oleum in ossibus ejus.
19 Fiat ei sicut vestimentum quo operitur,et sicut zona qua semper præcingitur.
20 Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum,et qui loquuntur mala adversus animam meam.
21 Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum,quia suavis est misericordia tua.
22 Libera me, quia egenus et pauper ego sum,et cor meum conturbatum est intra me.
23 Sicut umbra cum declinat ablatus sum,et excussus sum sicut locustæ.
24 Genua mea infirmata sunt a jejunio,et caro mea immutata est propter oleum.