23 Sicut umbra cum declinat ablatus sum,et excussus sum sicut locustæ.
24 Genua mea infirmata sunt a jejunio,et caro mea immutata est propter oleum.
25 Et ego factus sum opprobrium illis ;viderunt me, et moverunt capita sua.
26 Adjuva me, Domine Deus meus ;salvum me fac secundum misericordiam tuam.
27 Et sciant quia manus tua hæc,et tu, Domine, fecisti eam.
28 Maledicent illi, et tu benedices :qui insurgunt in me confundantur ;servus autem tuus lætabitur.
29 Induantur qui detrahunt mihi pudore,et operiantur sicut diploide confusione sua.