28 Maledicent illi, et tu benedices :qui insurgunt in me confundantur ;servus autem tuus lætabitur.
29 Induantur qui detrahunt mihi pudore,et operiantur sicut diploide confusione sua.
30 Confitebor Domino nimis in ore meo,et in medio multorum laudabo eum :
31 quia astitit a dextris pauperis,ut salvam faceret a persequentibus animam meam.