4 Montes exsultaverunt ut arietes,et colles sicut agni ovium.
5 Quid est tibi, mare, quod fugisti ?et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum ?
6 montes, exsultastis sicut arietes ?et colles, sicut agni ovium ?
7 A facie Domini mota est terra,a facie Dei Jacob :
8 qui convertit petram in stagna aquarum,et rupem in fontes aquarum.
9 Non nobis, Domine, non nobis,sed nomini tuo da gloriam :
10 super misericordia tua et veritate tua ;nequando dicant gentes :Ubi est Deus eorum ?