144 Æquitas testimonia tua in æternum :intellectum da mihi, et vivam.
145 Clamavi in toto corde meo : exaudi me, Domine ;justificationes tuas requiram.
146 Clamavi ad te ; salvum me fac :ut custodiam mandata tua.
147 Præveni in maturitate, et clamavi :quia in verba tua supersperavi.
148 Prævenerunt oculi mei ad te diluculo,ut meditarer eloquia tua.
149 Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine,et secundum judicium tuum vivifica me.
150 Appropinquaverunt persequentes me iniquitati :a lege autem tua longe facti sunt.