148 Prævenerunt oculi mei ad te diluculo,ut meditarer eloquia tua.
149 Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine,et secundum judicium tuum vivifica me.
150 Appropinquaverunt persequentes me iniquitati :a lege autem tua longe facti sunt.
151 Prope es tu, Domine,et omnes viæ tuæ veritas.
152 Initio cognovi de testimoniis tuis,quia in æternum fundasti ea.
153 Vide humilitatem meam, et eripe me,quia legem tuam non sum oblitus.
154 Judica judicium meum, et redime me :propter eloquium tuum vivifica me.