155 Longe a peccatoribus salus,quia justificationes tuas non exquisierunt.
156 Misericordiæ tuæ multæ, Domine ;secundum judicium tuum vivifica me.
157 Multi qui persequuntur me, et tribulant me ;a testimoniis tuis non declinavi.
158 Vidi prævaricantes et tabescebam,quia eloquia tua non custodierunt.
159 Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine :in misericordia tua vivifica me.
160 Principium verborum tuorum veritas ;in æternum omnia judicia justitiæ tuæ.
161 Principes persecuti sunt me gratis,et a verbis tuis formidavit cor meum.