158 Vidi prævaricantes et tabescebam,quia eloquia tua non custodierunt.
159 Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine :in misericordia tua vivifica me.
160 Principium verborum tuorum veritas ;in æternum omnia judicia justitiæ tuæ.
161 Principes persecuti sunt me gratis,et a verbis tuis formidavit cor meum.
162 Lætabor ego super eloquia tua,sicut qui invenit spolia multa.
163 Iniquitatem odio habui, et abominatus sum,legem autem tuam dilexi.
164 Septies in die laudem dixi tibi,super judicia justitiæ tuæ.