160 Principium verborum tuorum veritas ;in æternum omnia judicia justitiæ tuæ.
161 Principes persecuti sunt me gratis,et a verbis tuis formidavit cor meum.
162 Lætabor ego super eloquia tua,sicut qui invenit spolia multa.
163 Iniquitatem odio habui, et abominatus sum,legem autem tuam dilexi.
164 Septies in die laudem dixi tibi,super judicia justitiæ tuæ.
165 Pax multa diligentibus legem tuam,et non est illis scandalum.
166 Exspectabam salutare tuum, Domine,et mandata tua dilexi.