65 Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine,secundum verbum tuum.
66 Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me,quia mandatis tuis credidi.
67 Priusquam humiliarer ego deliqui :propterea eloquium tuum custodivi.
68 Bonus es tu, et in bonitate tuadoce me justificationes tuas.
69 Multiplicata est super me iniquitas superborum ;ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.
70 Coagulatum est sicut lac cor eorum ;ego vero legem tuam meditatus sum.
71 Bonum mihi quia humiliasti me,ut discam justificationes tuas.