69 Multiplicata est super me iniquitas superborum ;ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.
70 Coagulatum est sicut lac cor eorum ;ego vero legem tuam meditatus sum.
71 Bonum mihi quia humiliasti me,ut discam justificationes tuas.
72 Bonum mihi lex oris tui,super millia auri et argenti.
73 Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me :da mihi intellectum, et discam mandata tua.
74 Qui timent te videbunt me et lætabuntur,quia in verba tua supersperavi.
75 Cognovi, Domine, quia æquitas judicia tua,et in veritate tua humiliasti me.