78 Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me ;ego autem exercebor in mandatis tuis.
79 Convertantur mihi timentes te,et qui noverunt testimonia tua.
80 Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis,ut non confundar.
81 Defecit in salutare tuum anima mea,et in verbum tuum supersperavi.
82 Defecerunt oculi mei in eloquium tuum,dicentes : Quando consolaberis me ?
83 Quia factus sum sicut uter in pruina ;justificationes tuas non sum oblitus.
84 Quot sunt dies servi tui ?quando facies de persequentibus me judicium ?