80 Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis,ut non confundar.
81 Defecit in salutare tuum anima mea,et in verbum tuum supersperavi.
82 Defecerunt oculi mei in eloquium tuum,dicentes : Quando consolaberis me ?
83 Quia factus sum sicut uter in pruina ;justificationes tuas non sum oblitus.
84 Quot sunt dies servi tui ?quando facies de persequentibus me judicium ?
85 Narraverunt mihi iniqui fabulationes,sed non ut lex tua.
86 Omnia mandata tua veritas :inique persecuti sunt me, adjuva me.