84 Quot sunt dies servi tui ?quando facies de persequentibus me judicium ?
85 Narraverunt mihi iniqui fabulationes,sed non ut lex tua.
86 Omnia mandata tua veritas :inique persecuti sunt me, adjuva me.
87 Paulominus consummaverunt me in terra ;ego autem non dereliqui mandata tua.
88 Secundum misericordiam tuam vivifica me,et custodiam testimonia oris tui.
89 In æternum, Domine,verbum tuum permanet in cælo.
90 In generationem et generationem veritas tua ;fundasti terram, et permanet.