10 etenim illuc manus tua deducet me,et tenebit me dextera tua.
11 Et dixi : Forsitan tenebræ conculcabunt me ;et nox illuminatio mea in deliciis meis.
12 Quia tenebræ non obscurabuntur a te,et nox sicut dies illuminabitur :sicut tenebræ ejus, ita et lumen ejus.
13 Quia tu possedisti renes meos ;suscepisti me de utero matris meæ.
14 Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es ;mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.
15 Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto ;et substantia mea in inferioribus terræ.
16 Imperfectum meum viderunt oculi tui,et in libro tuo omnes scribentur.Dies formabuntur, et nemo in eis.