14 Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es ;mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.
15 Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto ;et substantia mea in inferioribus terræ.
16 Imperfectum meum viderunt oculi tui,et in libro tuo omnes scribentur.Dies formabuntur, et nemo in eis.
17 Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus ;nimis confortatus est principatus eorum.
18 Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur.Exsurrexi, et adhuc sum tecum.
19 Si occideris, Deus, peccatores,viri sanguinum, declinate a me :
20 quia dicitis in cogitatione :Accipient in vanitate civitates tuas.