2 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo ;elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
3 Pone, Domine, custodiam ori meo,et ostium circumstantiæ labiis meis.
4 Non declines cor meum in verba malitiæ,ad excusandas excusationes in peccatis ;cum hominibus operantibus iniquitatem,et non communicabo cum electis eorum.
5 Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me :oleum autem peccatoris non impinguet caput meum.Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum :
6 absorpti sunt juncti petræ judices eorum.Audient verba mea, quoniam potuerunt.
7 Sicut crassitudo terræ erupta est super terram,dissipata sunt ossa nostra secus infernum.
8 Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei ;in te speravi, non auferas animam meam.