3 in filiis hominum, in quibus non est salus.
4 Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam ;in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
5 Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus,spes ejus in Domino Deo ipsius :
6 qui fecit cælum et terram,mare, et omnia quæ in eis sunt.
7 Qui custodit veritatem in sæculum ;facit judicium injuriam patientibus ;dat escam esurientibus.Dominus solvit compeditos ;
8 Dominus illuminat cæcos.Dominus erigit elisos ;Dominus diligit justos.
9 Dominus custodit advenas,pupillum et viduam suscipiet,et vias peccatorum disperdet.