12 Susceperunt me sicut leo paratus ad prædam,et sicut catulus leonis habitans in abditis.
13 Exsurge, Domine : præveni eum, et supplanta eum :eripe animam meam ab impio ;frameam tuam
14 ab inimicis manus tuæ.Domine, a paucis de terra divide eos in vita eorum ;de absconditis tuis adimpletus est venter eorum.Saturati sunt filiis,et dimiserunt reliquias suas parvulis suis.
15 Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo ;satiabor cum apparuerit gloria tua.