17 Misit de summo, et accepit me ;et assumpsit me de aquis multis.
18 Eripuit me de inimicis meis fortissimis, et ab his qui oderunt me.Quoniam confortati sunt super me ;
19 prævenerunt me in die afflictionis meæ :et factus est Dominus protector meus.
20 Et eduxit me in latitudinem ;salvum me fecit, quoniam voluit me,
21 et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam,et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi :
22 quia custodivi vias Domini,nec impie gessi a Deo meo ;
23 quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo,et justitias ejus non repuli a me.