10 Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre,spes mea ab uberibus matris meæ.
11 In te projectus sum ex utero ;de ventre matris meæ Deus meus es tu :
12 ne discesseris a me,quoniam tribulatio proxima est,quoniam non est qui adjuvet.
13 Circumdederunt me vituli multi ;tauri pingues obsederunt me.
14 Aperuerunt super me os suum,sicut leo rapiens et rugiens.
15 Sicut aqua effusus sum,et dispersa sunt omnia ossa mea :factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.
16 Aruit tamquam testa virtus mea,et lingua mea adhæsit faucibus meis :et in pulverem mortis deduxisti me.