13 Circumdederunt me vituli multi ;tauri pingues obsederunt me.
14 Aperuerunt super me os suum,sicut leo rapiens et rugiens.
15 Sicut aqua effusus sum,et dispersa sunt omnia ossa mea :factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.
16 Aruit tamquam testa virtus mea,et lingua mea adhæsit faucibus meis :et in pulverem mortis deduxisti me.
17 Quoniam circumdederunt me canes multi ;concilium malignantium obsedit me.Foderunt manus meas et pedes meos ;
18 dinumeraverunt omnia ossa mea.Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me.
19 Diviserunt sibi vestimenta mea,et super vestem meam miserunt sortem.