18 dinumeraverunt omnia ossa mea.Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me.
19 Diviserunt sibi vestimenta mea,et super vestem meam miserunt sortem.
20 Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me ;ad defensionem meam conspice.
21 Erue a framea, Deus, animam meam,et de manu canis unicam meam.
22 Salva me ex ore leonis,et a cornibus unicornium humilitatem meam.
23 Narrabo nomen tuum fratribus meis ;in medio ecclesiæ laudabo te.
24 Qui timetis Dominum, laudate eum ;universum semen Jacob, glorificate eum.