5 Dirige me in veritate tua, et doce me,quia tu es Deus salvator meus,et te sustinui tota die.
6 Reminiscere miserationum tuarum, Domine,et misericordiarum tuarum quæ a sæculo sunt.
7 Delicta juventutis meæ, et ignorantias meas, ne memineris.Secundum misericordiam tuam memento mei tu,propter bonitatem tuam, Domine.
8 Dulcis et rectus Dominus ;propter hoc legem dabit delinquentibus in via.
9 Diriget mansuetos in judicio ;docebit mites vias suas.
10 Universæ viæ Domini, misericordia et veritas,requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus.
11 Propter nomen tuum, Domine,propitiaberis peccato meo ; multum est enim.