15 qui finxit sigillatim corda eorum ;qui intelligit omnia opera eorum.
16 Non salvatur rex per multam virtutem,et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ.
17 Fallax equus ad salutem ;in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur.
18 Ecce oculi Domini super metuentes eum,et in eis qui sperant super misericordia ejus :
19 ut eruat a morte animas eorum,et alat eos in fame.
20 Anima nostra sustinet Dominum,quoniam adjutor et protector noster est.
21 Quia in eo lætabitur cor nostrum,et in nomine sancto ejus speravimus.