5 Diligit misericordiam et judicium ;misericordia Domini plena est terra.
6 Verbo Domini cæli firmati sunt,et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.
7 Congregans sicut in utre aquas maris ;ponens in thesauris abyssos.
8 Timeat Dominum omnis terra ;ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.
9 Quoniam ipse dixit, et facta sunt ;ipse mandavit et creata sunt.
10 Dominus dissipat consilia gentium ;reprobat autem cogitationes populorum,et reprobat consilia principum.
11 Consilium autem Domini in æternum manet ;cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.