9 Quoniam ipse dixit, et facta sunt ;ipse mandavit et creata sunt.
10 Dominus dissipat consilia gentium ;reprobat autem cogitationes populorum,et reprobat consilia principum.
11 Consilium autem Domini in æternum manet ;cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.
12 Beata gens cujus est Dominus Deus ejus ;populus quem elegit in hæreditatem sibi.
13 De cælo respexit Dominus ;vidit omnes filios hominum.
14 De præparato habitaculo suorespexit super omnes qui habitant terram :
15 qui finxit sigillatim corda eorum ;qui intelligit omnia opera eorum.