16 Oculi Domini super justos,et aures ejus in preces eorum.
17 Vultus autem Domini super facientes mala,ut perdat de terra memoriam eorum.
18 Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos ;et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
19 Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde,et humiles spiritu salvabit.
20 Multæ tribulationes justorum ;et de omnibus his liberabit eos Dominus.
21 Custodit Dominus omnia ossa eorum :unum ex his non conteretur.
22 Mors peccatorum pessima ;et qui oderunt justum delinquent.