10 Omnia ossa mea dicent :Domine, quis similis tibi ?eripiens inopem de manu fortiorum ejus ;egenum et pauperem a diripientibus eum.
11 Surgentes testes iniqui,quæ ignorabam interrogabant me.
12 Retribuebant mihi mala pro bonis,sterilitatem animæ meæ.
13 Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio ;humiliabam in jejunio animam meam,et oratio mea in sinu meo convertetur.
14 Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam ;quasi lugens et contristatus sic humiliabar.
15 Et adversum me lætati sunt, et convenerunt ;congregata sunt super me flagella, et ignoravi.
16 Dissipati sunt, nec compuncti ;tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione ;frenduerunt super me dentibus suis.