4 Verba oris ejus iniquitas, et dolus ;noluit intelligere ut bene ageret.
5 Iniquitatem meditatus est in cubili suo ;astitit omni viæ non bonæ :malitiam autem non odivit.
6 Domine, in cælo misericordia tua,et veritas tua usque ad nubes.
7 Justitia tua sicut montes Dei ;judicia tua abyssus multa.Homines et jumenta salvabis, Domine,
8 quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus.Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt.
9 Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ,et torrente voluptatis tuæ potabis eos :
10 quoniam apud te est fons vitæ,et in lumine tuo videbimus lumen.