7 Justitia tua sicut montes Dei ;judicia tua abyssus multa.Homines et jumenta salvabis, Domine,
8 quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus.Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt.
9 Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ,et torrente voluptatis tuæ potabis eos :
10 quoniam apud te est fons vitæ,et in lumine tuo videbimus lumen.
11 Prætende misericordiam tuam scientibus te,et justitiam tuam his qui recto sunt corde.
12 Non veniat mihi pes superbiæ,et manus peccatoris non moveat me.
13 Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem ;expulsi sunt, nec potuerunt stare.