14 Gladium evaginaverunt peccatores ;intenderunt arcum suum :ut dejiciant pauperem et inopem,ut trucident rectos corde.
15 Gladius eorum intret in corda ipsorum,et arcus eorum confringatur.
16 Melius est modicum justo,super divitias peccatorum multas :
17 quoniam brachia peccatorum conterentur :confirmat autem justos Dominus.
18 Novit Dominus dies immaculatorum,et hæreditas eorum in æternum erit.
19 Non confundentur in tempore malo,et in diebus famis saturabuntur :
20 quia peccatores peribunt.Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati,deficientes quemadmodum fumus deficient.