19 Non confundentur in tempore malo,et in diebus famis saturabuntur :
20 quia peccatores peribunt.Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati,deficientes quemadmodum fumus deficient.
21 Mutuabitur peccator, et non solvet ;justus autem miseretur et tribuet :
22 quia benedicentes ei hæreditabunt terram ;maledicentes autem ei disperibunt.
23 Apud Dominum gressus hominis dirigentur,et viam ejus volet.
24 Cum ceciderit, non collidetur,quia Dominus supponit manum suam.
25 Junior fui, etenim senui ;et non vidi justum derelictum,nec semen ejus quærens panem.