22 quia benedicentes ei hæreditabunt terram ;maledicentes autem ei disperibunt.
23 Apud Dominum gressus hominis dirigentur,et viam ejus volet.
24 Cum ceciderit, non collidetur,quia Dominus supponit manum suam.
25 Junior fui, etenim senui ;et non vidi justum derelictum,nec semen ejus quærens panem.
26 Tota die miseretur et commodat ;et semen illius in benedictione erit.
27 Declina a malo, et fac bonum,et inhabita in sæculum sæculi :
28 quia Dominus amat judicium,et non derelinquet sanctos suos :in æternum conservabuntur.Injusti punientur,et semen impiorum peribit.