31 Lex Dei ejus in corde ipsius,et non supplantabuntur gressus ejus.
32 Considerat peccator justum,et quærit mortificare eum.
33 Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus,nec damnabit eum cum judicabitur illi.
34 Exspecta Dominum, et custodi viam ejus,et exaltabit te ut hæreditate capias terram :cum perierint peccatores, videbis.
35 Vidi impium superexaltatum,et elevatum sicut cedros Libani :
36 et transivi, et ecce non erat ;et quæsivi eum, et non est inventus locus ejus.
37 Custodi innocentiam, et vide æquitatem,quoniam sunt reliquiæ homini pacifico.