10 Domine, ante te omne desiderium meum,et gemitus meus a te non est absconditus.
11 Cor meum conturbatum est ;dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum,et ipsum non est mecum.
12 Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt ;et qui juxta me erant, de longe steterunt :et vim faciebant qui quærebant animam meam.
13 Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates,et dolos tota die meditabantur.
14 Ego autem, tamquam surdus, non audiebam ;et sicut mutus non aperiens os suum.
15 Et factus sum sicut homo non audiens,et non habens in ore suo redargutiones.
16 Quoniam in te, Domine, speravi ;tu exaudies me, Domine Deus meus.