13 Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates,et dolos tota die meditabantur.
14 Ego autem, tamquam surdus, non audiebam ;et sicut mutus non aperiens os suum.
15 Et factus sum sicut homo non audiens,et non habens in ore suo redargutiones.
16 Quoniam in te, Domine, speravi ;tu exaudies me, Domine Deus meus.
17 Quia dixi : Nequando supergaudeant mihi inimici mei ;et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt.
18 Quoniam ego in flagella paratus sum,et dolor meus in conspectu meo semper.
19 Quoniam iniquitatem meam annuntiabo,et cogitabo pro peccato meo.