16 Tota die verecundia mea contra me est,et confusio faciei meæ cooperuit me :
17 a voce exprobrantis et obloquentis,a facie inimici et persequentis.
18 Hæc omnia venerunt super nos ; nec obliti sumus te,et inique non egimus in testamento tuo.
19 Et non recessit retro cor nostrum ;et declinasti semitas nostras a via tua :
20 quoniam humiliasti nos in loco afflictionis,et cooperuit nos umbra mortis.
21 Si obliti sumus nomen Dei nostri,et si expandimus manus nostras ad deum alienum,
22 nonne Deus requiret ista ?ipse enim novit abscondita cordis.Quoniam propter te mortificamur tota die ;æstimati sumus sicut oves occisionis.