13 Et homo, cum in honore esset, non intellexit.Comparatus est jumentis insipientibus,et similis factus est illis.
14 Hæc via illorum scandalum ipsis ;et postea in ore suo complacebunt.
15 Sicut oves in inferno positi sunt :mors depascet eos.Et dominabuntur eorum justi in matutino ;et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum.
16 Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi,cum acceperit me.
17 Ne timueris cum dives factus fuerit homo,et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus :
18 quoniam, cum interierit, non sumet omnia,neque descendet cum eo gloria ejus.
19 Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur ;confitebitur tibi cum benefeceris ei.