8 Videbunt justi, et timebunt ;et super eum ridebunt, et dicent :
9 Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum ;sed speravit in multitudine divitiarum suarum,et prævaluit in vanitate sua.
10 Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ;speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi.
11 Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti ;et exspectabo nomen tuum,quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.